Actio pastoralis: Miserando atque eligendo...
Quid novi? (6)
Diu non scripsi articulum lingua Latina... Cum Declaratio "Fiducia supplicans" publici iuris facta est, aliqua verba facere velim de Papae Francisci intentione pastorali quae patet ex verbis et gestis suis.
[Het is al weer lang geleden dat ik in de serie "Quid novi?" voor de liefhebbers een bijdrage in het Latijn heb geschreven, dat wil ik hieronder opnieuw doen, over de pastorale intenties van paus Franciscus, voor op- en aanmerkingen houd ik me aanbevolen].
Festum Cathedrae S. Petri, Apostoli
Miserando atque eligendo
Tempore ordinationis suae episcopalis Jorge Maria Bergoglio, qui hodie est Ecclesiae Supremus Pastor Papa Franciscus, elegit verba “Miserando atque eligendo”, quae in paucis verbis exprimunt vocationem suam ad vitam religiosam necnon essentiam ministerii sui episcopalis ac Petrini. Quae verba desumpta sunt e Homilia a Beda Venerabili conscripta, quae in die festo Sancti Matthaei in Officio Lectionum legitur et in qua agitur de apostoli vocatione: “Vidit ergo Jesus publicanum, et quia miserando atque eligendo vidit, ait illi, ‘Sequere me’ “. His verbis Venerabilis Beda exprimit Divinam compassionem ac misericordiam quam Iesus erga Matthaeum habuit, et qua eodem tempore isto publicano animum addidit ut omnia reliqueret et cum Iesu iret. Non iudicavit Dominus sed invitavit ad vitam novam ineundam.
Praesentia Domini ac vocatio
In Sanctae Sedis situ digitali describitur momentum quod habent verba ea in Summi Pontificis vita. Anno 1953 in die festo sancti Matthaei Jorge Bergoglio, confessione sacramentali peracta, expertus est praesentiam Dei Eiusque misericordiam, qui “miserando atque eligendo” eum ad vitam religiosam vocavit.
Nota essentialis
Hoc modus quo Dominus oculos suos in publicanum coniecit, diligens eum, eligens, invitans atque exhortans hunc peccatorem, in scriptis Papae Francisci apparet quasi essentialis nota omnis pastoralis ac missionalis navitatis, inde ab Apostolica Exhortatione “Evangelii Gaudium”, in qua sermo fit (v.gr. in n. 24) de Ecclesiae pastore “cum odore ovium” qui omnes quaerit qui sunt longinqui, qui fortasse procul absint.
Benevolentissime
Quae cum ita sint, non est dubium quin ipse Papa Franciscus verbis ac rationibus uti velit quibus Iesu Christi erga Matthaeum modum loquendi atque agendi assimulet. Clare etiam est Summum Pontificem eadem dubia ac easdem quaestiones invenire quibus omnes universalis Ecclesiae Catholicae presbyteri obviam sunt: quo modo possunt Ecclesiae pastores omnes homines sine exceptione corde benevolentissimo salutare atque excipere, ita ut modum Iesu publicanum aspiciendi praesentem reddent, ac simul doctrinam catholicam integram servare et de evangelii nuntio clare ac incorrupte testimonium dare? Qui nimis durus est, ovem errantem non amplectitur, qui nimis obscure se exprimit, videtur affirmare ac probare peccatum.
Quae difficultas patet ex rixis nuper exortis.
Quid nobis est faciendum?
Multi in societate occidentis sunt qui dicunt haud adesse veram personarum misericordem acceptionem si modus vivendi, cogitandi ac loquendi illarum personarum non accipitur et probatur.
Qua de causa exoritur quaestio: Quidnam requirat Iesu Christi repraesentatio? Quid requirat claritas, quid requirat caritas, quid requiratur fide catholica?
In hodiernis temporibus pastoralis actio requirit continua discretio spirituum ac semper renovatum desiderium Iesum in Ecclesia Eius fideliter sequendi cum claritate ac caritate. Haud est res facilis...
Oratio Festi Cathedrae Sancti Petri
Praesta quaesumus, omnipotens Deus, ut nullis nos permittas perturbationibus concuti, quos in apostolicae confessionis petra solidasti. Per Dominum...