Quid novi (3)
'Concilii pastoralis' memoria renovatur...
Eorum qui sic dicti concilii pastoralis tempore vixerunt neminem latet similitudo cum eventibus quos Germaniae ecclesiae via sic dicta synodalis secumfert. Eadem sunt proposita, eadem sunt argumenta. Modo speramus eundem exitum secuturum non esse...
Isto tempore...
Tempore concilii pastoralis minoris seminarii Roterodamensis dioecesis alumnus eram ubi "concilium pastorale" celebratum est ("Leeuwenhorst"). Reminiscor me alicuius sessionis huius "concilii" initio cum schola cantorum cantavisse ac saepius adunationibus adfuisse. Tempore progrediente "concilium pastorale" - cuius membra erant laici, religiosi ac clerici (pauci) ex omnibus Neerlandiae dioecesibus provenientes - minus minusque catholicam fidem Ecclesiaeque disciplinam ut fundamentum disceptationum habuit, quod Ecclesiae unitati ac communioni valde nocuit. Locuta sunt concilii membra de Ecclesiae structura, de sacerdotali caelibatu, de doctrina morali sexuali, de oecumenismo ac de multis aliis argumentis. Mihi defuisse videbatur in isto "concilio" spiritus adorationis, Sancti Spiritus invocatio, spiritusque orationis et Eucharisticus. Spiritus mihi videbatur potius 'politicus', saecularis. Statim autem addo hoc fuisse impressionem alicuius seminarii minoris alumni valde iuvenis.
Divisiones
Per annos et annos viximus in Neerlandiae ecclesia in spiritu discordiae ac divisionis. Fidei gaudium quod unitatem portat ac communionem, longe aberat. Fundamentum eiusdem fidei commune difficiliter inveniebant christifideles. Summus Pontifex potius erat signum divisionis quam unitatis.
Ut unum sint...
Spero ac oro, ut Germaniae ecclesiae via synodalis fructus adlatura sit fidei, caritatis, communionis. Omnis divisio evitetur, omnes excitentur ut Iesum Eiusque evangelium non saeculum sequantur...