Arsacal
button
button
button
button


Quid novi?

Nuntia quaedam e nostra dioecesi...

Nieuws - gepubliceerd: zaterdag, 29 juni 2019 - 252 woorden

Het Vati­caan is weke­lijks nieuws­be­richten in het Latijn gaan publiceren. Kan ik achter­blij­ven? Af en toe zal ik een berichtje in die taal van de Kerk publiceren, maar ik doe het een beetje snel tussendoor. Dus Latinisten zijn uit­ge­no­digd om fouten en foutjes ken­baar te maken...

In dioecesi nostra Harlemsi-Amstelo­damensi menses Maii ac Iunii semper festorum aliorumque iucundorum eventuum pleni sunt.

Celebravimus inter alia magno cum gaudio duorum candidatorum ordinationis sacerdotalis diem. Certo certius rerum condicio quae fidem Ecclesiamque in terris nostris respicit, valde mutata est. Dimidia pars populi nostri se non cre­dere declarat. Quod significat nostri temporis presbiteros novas quaerere debent vias quibus corda hodiernae societatis hominum attin­gere valeant. Nostrum seminarium dioecesanum prodidit hodie novum studiorum anni 2019-2020 com­pen­dium, quod titulum portat: “sacerdotes pro nova evangelizatione”. Quod est seminarii spiritus signum optimum: ominor novos sacerdotes zelo ac spiritu novae evangelizationis adimpleri!

Hoc etiam est argu­mentum diei quam die 27 septembris celebrabimus: Quomodo paroeciae nostrae illam praebere valeamus novae evangelizationis notam, qua facilius communitates viventes ac apertos exstruere ac alios homines ad evangelii nuntium audiendum invitare possimus? Ad manum habemus duos libros nuper lingua Neerlandica editos (‘Rebuilt’ et ‘Divine renovation’), quos illa die (27/9) explicabunt sac. Jeroen Smith et alia membra ‘R.K. Alpha­cen­trum’. Incipit haec dies hora 11a (11.00 h.) in sanctuario Beatae Mariae Virginis in Heiloo. Hora 15.00 celebrabitur S. Missa; omnes sacerdotes praesentes invitantur ut con­ce­le­brent, portantes ipsi indu­menta li­tur­gica.

Eadem die magno cum gaudio ac grato animo celebro quadragesimam ordinationis sacerdotalis meae diem natalem.

Terug