Arsacal
button
button
button
button


Quid novi (3)

'Concilii pastoralis' memoria renovatur...

Nieuws - gepubliceerd: maandag, 16 september 2019 - 223 woorden

Eorum qui sic dicti concilii pas­to­ralis tempore vixerunt neminem latet similitudo cum eventibus quos Germaniae ecclesiae via sic dicta synodalis secumfert. Eadem sunt proposita, eadem sunt argu­menta. Modo speramus eundem exitum secuturum non esse...

Isto tempore...

Tempore concilii pas­to­ralis minoris seminarii Rotero­damensis dioecesis alumnus eram ubi "concilium pas­to­rale" celebratum est ("Leeuwenhorst"). Reminiscor me alicuius sessionis huius "concilii" initio cum schola cantorum cantavisse ac saepius adunationibus adfuisse. Tempore progrediente "concilium pas­to­rale" - cuius membra erant laici, religiosi ac clerici (pauci) ex omnibus Neerlandiae dioecesibus provenientes - minus minusque catholicam fidem Ecclesiaeque disciplinam ut fun­damentum disceptationum habuit, quod Ecclesiae unitati ac communioni valde nocuit. Locuta sunt concilii membra de Ecclesiae structura, de sacerdotali caelibatu, de doctrina morali sexuali, de oecumenismo ac de multis aliis argu­mentis. Mihi defuisse videbatur in isto "concilio" spiritus adorationis, Sancti Spiritus invocatio, spiritusque orationis et Eucha­risticus. Spiritus mihi videbatur potius 'politicus', saecula­ris. Statim autem addo hoc fuisse impressionem alicuius seminarii minoris alumni valde iuvenis.

Divisiones


Per annos et annos viximus in Neerlandiae ecclesia in spiritu discordiae ac divisionis. Fidei gaudium quod unitatem portat ac communionem, longe aberat. Funda­mentum eiusdem fidei commune difficiliter inveniebant christifideles. Summus Pontifex potius erat signum divisionis quam unitatis.

Ut unum sint...

Spero ac oro, ut Germaniae ecclesiae via synodalis fructus adlatura sit fidei, caritatis, communionis. Omnis divisio evitetur, omnes exci­tentur ut Iesum Eiusque evangelium non saeculum sequantur...


Fotoserie

Klik op een foto voor een uitvergroting.
Terug