Arsacal
button
button
button
button


Petrus Codde: Archiepiscopus ob Iansenismum accusatus...

Quid novi? (4)

Nieuws - gepubliceerd: zaterdag, 7 december 2019 - 195 woorden
Petrus Codde
Petrus Codde (foto: Rijksmuseum.nl)

A me legitur liber de commoratione vicarii apostolici Petri Codde in Urbe conscriptus (1700-1703) in quo lingua vernacula publici iuris facta sunt com­mentaria diurna eiusdem vicarii ac comitatus eius clericorum.

Liber "Een aarts­bis­schop aangeklaagd in Rome" (Archiepiscopus Romae accusatus) conscriptus est ab episcopo vetero-catholico Dick Schoon, qui magnum optimumque opus in lucem prodidit. Coetus vetero-catholicus, hodie parvus, natus est isto tempore in quo vixit Petrus Codde. Petrus Codde - qui Formularium quod Alexan­der Pp. VII a novis episcopis expetivit, subscribere noluit ac 'laxismum' religiosorum oppugnavit - Romam venire et sen­tentiam eius explanare debuit. Deposito apostolico vicario Codde, clerici aliqui, magna ex parte e familiis divitibus ac lautis provenientes ac Lovanii theologia ins­tructi, se ab 'laxismo' Jesuitarum aliorumque religiosorum aver­tentes potiusque Jansenistarum doctrinam amplec­tentes, Episcopum novum Ultraiectensem ele­gerunt, dum iura capitularia invocabant.

Codde opinatus est se veram Ecclesiae tra­di­tio­nem defen­dere ideoque severiorem sen­tentiam propugnavit. Hodie "Ecclesia vetero-catholica" autem valde distat a doctrina Jansenistarum, immo liberam plane tenet doctrinam moralem ac mulieres ad omnes sacros ordines admittit, nullo modo continentiam clericalem exigens. Legenti hoc librum, mihi adhuc fulget momentum Ecclesiae magisterii unitatisque vinculi cum Petri successore. Sine Petro perdimus fidei unitatem: super hanc petram aedificavit Dominus Ecclesiam!

Terug